Translitteratio linguae Hebraicae

Cum varie litterae Semiticae in litteras Latinas transferri possint, et praesertim cum linguae Hebraica et Aramaica varie per aevos enuntiatae sint, sunt compluria systemata translitterandi. Antiquitus autem hoc systemate utebantur Graeci et Romani ad scribendas voces Hebraicas et Iudaeo-Aramaicas. Nota bene systemata similia aliis linguis Semiticis in usu fuisse, sed non ipsissimum.

Nota bene terminos technicos qui ad rem phoneticam pertinent (e.g. dagesch, schwa, etc.) scribi solere orthographia Germanica, eo quod Europaeos primus de eis docuit Gesenius, Germanus. Talia nomina Germanolatina, e.g. dagesch forte, schwa quiescens, et linguis vernaculis nonnumquam adhibentur.


© MMXXIII Rich X Search. We shall prevail. All rights reserved. Rich X Search